Exsultet - Traditional

Send Wishes with Message Magic in Your Language.
Exsultet iam angelica turba caelorum:
Exsultent divina mysteria:
Et pro tanti Regis victoria tuba insonet salutaris.
Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus:
Et aeterni Regis splendore illustrata,
Sentiat se exhalasse orbis totius tenebras.
Laetetur et mater Ecclesia,
Tanti luminis adornata fulgoribus:
Et magnis populorum vocibus haec aula resultet.
Quapropter astantes vos, fratres carissimi,
Ad tam miram huius sancti luminis claritatem,
Una mecum, quaeso, Dei misericordiam invocate.
Ut qui me non meis meritis intra Levitarum numerum dignatus est aggregare:
Luminis sui claritatem infundens,
Cerei huius laudem implere perficiat.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum:
Qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus:
Per omnia saecula saeculorum. Amen.
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Sursum corda.
Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
Dignum et iustum est.
Vere quia dignum et iustum est,
Invisibilem Deum Patrem omnipotentem,
Filiumque eius unigenitum,
Dominum nostrum Iesum Christum,
Toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare.
Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit:
Et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit.
Hoc sunt enim festa paschalia,
In quibus verus ille Agnus occiditur,
Cuius sanguine postes fidelium consecrantur.
Haec nox est, in qua primum patres nostros filios Israel
Eductos de Aegypto,
Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti.
Haec igitur nox est,
Quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit.
Haec nox est,
Quae hodie per universum mundum in Christo credentes,
A vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos,
Reddit gratiae, sociat sanctitati.
Haec nox est,
In qua, destructis vinculis mortis,
Christus ab inferis victor ascendit.
Nihil enim nobis nasci profuit,
Nisi redimi profuisset.
O mira circa nos tuae pietatis dignatio!
O inaestimabilis dilectio caritatis:
Ut servum redimeres, Filium tradidisti!
O certe necessarium Adae peccatum,
Quod Christi morte deletum est!
O felix culpa,
Quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!
O beata nox,
Quae sola meruit scire tempus et horam,
In qua Christus ab inferis resurrexit!
Haec nox est, de qua scriptum est:
Et nox sicut dies illuminabitur:
Et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat:
Et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam.
Fugat odia, concordiam parat et curvat imperia.
In huius igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater,
Laudis huius sacrificium vespertinum,
Quod tibi in hac cerei oblatione sollemni,
Per ministrorum manus de operibus apum, sacrosancta reddit Ecclesia.
Sed iam columnae huius praeconia novimus,
Quam in honorem Dei rutilans ignis accendit.
Qui licet sit divisus in partes,
Mutui tamen luminis detrimenta non novit.
Alitur enim liquantibus ceris,
Quas in substantiam pretiosae huius lampadis,
Apis mater eduxit.
O vere beata nox,
In qua terrenis caelestia, humanis divina iunguntur!
Oramus ergo te Domine,
Ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus,
Ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret.
Et in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur.
Flammas eius lucifer matutinus inveniat:
Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum.
Ille qui regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit.
Precamur ergo te Domine,
Ut nos famulos tuos, omnemque clerum, et devotissimum populum:
Una cum beatissimo Papa nostro N. et Antistite nostro N.,
Quieta temporum consecutione,
His paschalibus perfrui gaudiis,
Per indefecta tempora, et multorum annorum curricula,
Digneris custodire. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus:
Per omnia saecula saeculorum. Amen.

Song Information

Song TitleExsultet
ArtistTraditional
LyricistAnonymous
ComposerSt. Ambrose (Attributed)
Year400
More InfoWikipedia
Find SongsHome

Exsultet Meaning

Exsultet Lyrics also known as the Praeconium Paschale represent the peak of the Church's liturgical year. The song Exsultet is sung in the darkened church illuminated only by the new fire and the candle proclaiming the victory of the true Lamb. It recounts the history of salvation from the Exodus to the Resurrection describing the night that dispels all evil and washes away guilt. By chanting the Exsultet lyrics the congregation is invited to witness the cosmic significance of the Easter mystery where heaven and earth are united. This ancient and complex chant is a breathtaking declaration of hope and the renewal of all things through the light of the risen Savior.

Categories

English Songs French Songs Spanish Songs Italian Songs German Songs Russian Songs Gujarati Songs Punjabi Songs Bhojpuri Songs Marathi Songs Hindi Songs Japanese Songs Korean Songs Chinese Songs Urdu Songs Bengali Songs Telugu Songs Malayalam Songs Kannada Songs Nepali Songs Sinhala Songs Arabic Songs Tamil Songs Rajasthani Songs Kumaoni Songs Sanskrit Songs Scottish Songs Irish Songs Konkani Songs Nursery Rhymes Gregorian Chant English Prayers Christmas Carols Hymns Biblical canticles Bible Stories Psalms

✨ Support us by disabling your ad blocker